monumenta.ch > Hugutio Pisanus > 'versipellis' in 'Derivationes, p2, A 308'
Hugutio Pisanus, Derivationes, A, , A 307 <<<     >>> A 309

A 308

1  ARCEO -ces -cui, verbum activum, supinum deberet esse arcitum -tu, sed per sincopam dicitur artum -tu; u in o fit arto -as, idest frequenter arcere vel compellere, unde artabilis -le et hic artavus, idest cultellus scriptorum, et componitur coarto -tas, unde verbalia. 2  Et ab arceo arcesso -sis desiderativum, et artus -a -um idest strictus, quod comparatur -tior -simus, unde arte -tius -sime adverbium et artim idest strictim. 3  Item ab arceo hec arca -ce, quia arceat et prohibeat visum, unde hic arcarius -rii, qui facit arcas vel qui custodit, et hec arcula -le diminutivum, unde arcularius -rii, qui facit arcas vel custodit. 4  Item adiective potest dici arcarius -a -um, quod pertinet ad arcas vel ad arcarium; et ab arca arcanus -a -um, idest secretus -a -um, a quo ceteri arcentur, et hoc arcivum -vi, idest librarium, armarium, unde Iosephus in nono Annalium libro ‘hec in arcivis tiriis de Salmanasar conscripta sunt’. 5  Item ab arceo hic artus -tus -tui, idest membrum, quia nervis artatur, unde artuosus -a -um membratus, et hic articulus -li diminutivum, parvus artus ut digitus, unde articulo -as, idest copulo -as. 6  Item articulus dicitur quedam pars orationis apud Grecos, solam relationem significans, unde hic et hec articularis et hoc -re, quod habet officium articuli, ut ‘hic’ et ‘hec’ et ‘hoc’. 7  Articulus dicitur etiam finis. 8  Item ab artus artuatim, idest membratim, et hec artesis -sis, idest artuum morbus, unde Prudentius in libro Ymnorum ‘nodosa quos podagra distorquet et artesis’, unde arteticus ille qui habet infirmitatem in artubus ex consuetudine vel, ut medici volunt, qui quandam nodositatem in membrorum patitur iuncturis, et in eodem sensu dicitur arteticus -a -um. 9  Ab artus artuo -as, quod non est in usu, sed componitur exartuo -as, idest dividere, et deartuo -as similiter pro dividere, et proprie est dividere et separare artus a se invicem ut de gallinis fit ed de similibus, et hinc verbalia, unde Plautus in Captivis ‘ego erumpnatus et deartuatus sum miser’. 10  Invenitur hec Artus -ti, vel Artos grece pro Ursa scilicet pro illo signo celesti, et interpretatur artus, ursa latine, unde articus dicitur tam polus iuxta Artum quam circulus includens illam, qui et septentrionalis dicitur; similiter antarticus dicitur tam polus oppositus quam circulus oppositus. 11  Et componitur artos cum philaxe, quod est servare, vel filos, quod est amor, et fit Artofilax, quasi servans vel amans Ursam, quod eam semper sequitur, et est minor Ursa; et eadem dicitur Arturus, quasi arton urens, idest ursam amans, vel est aliud signum Arturus ut dicunt, vel Bootes. 12  Item ab arceo hec arx -cis pro roca, quia arceat hostem, unde hec arcicula -le diminutivum, et per compositionem hic arcubius -bii ille qui cubat in arce; et ab arceo hic arcus -cus -cui quia arceat hostem, unde hic arculus -li diminutivum, et hic arquites -tis sagittarius cum arcu equitans sicut Turci, Parthi; et arcuo -as verbum activum, idest curvare, unde verbalia, et arcuatim adverbium idest curvatim, cameratim. 13  Componitur arcus hic et hec et hoc arcipotens, et arcitenens, et arquitenens secundum antiquos, qui dicebant arquus pro arcus. 14  Item arcus dicitur fornix, quia sit arta curvatione curvatus, et ab arceo hec ars -tis, quia regulis nos arceat, et est ars nostra liberalis, artificium quod est factum manibus; vel dicitur ars ab ares, quod est virtus; unde hec articula -le diminutivum, et hic et hec articularis et hoc -re quod pertinet ad artes, et artitus -a -um idest bonis artibus instructus, unde artite adverbium, idest ingeniose; et hoc artemum parvum velum quo in dulcibus potius utimur aquis. 15  Invenitur etiam et hic arthemo pro eodem, unde in Actibus Apostolorum ‘et levato arthemone secundum aure flatus tendebant ad litus’. 16  Componitur ars cum in et fit hic et hec et hoc iners -tis, qui ad nichil faciendum vel patiendum aptus est, et comparatur -tior -simus, unde hec inertia -e, et inerticus -a -um idest ignavus, remissus, et hec inerticula -e, vitis nigra quam Greci amaraton vocant, boni vini et levis, unde et sic dicitur quia iners interpellandis nervis habeatur; et cum faciens et dicitur hic et hec artifex -cis, et inde artificium, unde artificiosus -a -um, et hic et hec artificialis et hoc -le, et hec artificina -e, idest locus ubi artes exercentur; et componitur cum solon, quod est multum vel quod est totum, et fit hic et hec solers -tis, idest sapiens et comparatur -tior -simus et cetera, unde hec solertia, et dicitur solers quasi multus vel totus in arte; componitur quoque ars cum creos, quod est caro, et fit hec artocrea -e, idest quilibet cibus artificiose compositus; vel artos panis et creos caro, inde artocrea -e cibus ex pane vel pasta et carne, unde Persius ‘ve nisi conives artocreasque popello’; et cum copos, quod est panis, et fit hic artocopus -pi, pistor, quasi artifex panis, unde Iuvenalis ‘salva sit artocopi reverentia’; vel artos, ut dictum est, panis, copos labor, inde artocopus panis elaboratus ad opus Domini. 17  Item componitur cum aptus et dicitur hec artopta -te, idest vas artificialiter operatum, unde Plautus in Aularia ‘Ego artoptam hinc ex proximo utendam peto ’. 18  Item ab arceo hic et hec et hoc artox -cis, idest factiosus, versipellis. 19  Item artus pro strictus componitur cum aere et fit hec arteria -e, quasi arta aeris via, scilicet vena per quam exit et intrat aer vel spiritus, unde arteriacus -a -um, cuius fauces reumatizant, unde hoc arteriacum -ci, medicina que prodest meatui gutturis. 20  Arceo componitur exerceo -es, unde verbalia et exercitus -us -ui, idest exercitio et collectio hominum in expeditione, unde hoc exercitium -tii; et ab ultimo supino exercito -as frequentativum, unde exercitatus -a -um. 21  Et nota quod exercitus proprie dicitur defatigatus, exercitatus artibus assuetus et instructus. 22  Item componitur cum con coerceo -es, idest constringere, unde verbalia, et coercibilis -e, coercibiliter, et hic carcer -ris eo quod reos coerceat, in singulari proprie ubi rei clauduntur, sed in plurali unde quadrige emittuntur vel repagula anteposita. 23  Et dicitur carcer quasi capiens reos et est ethimologia, unde hic carcerarius -rii qui carcerem facit vel qui custodit, et hic et hec carceralis et hoc -le, et incarcero -as per compositionem. 24  Arceo simplex et compositum est activum.

bnf15462.23 bsb34420.17 med275.20

Hugutio Pisanus, Derivationes, A, , A 307 <<<     >>> A 309
monumenta.ch > Hugutio Pisanus > 'versipellis' in 'Derivationes, p2, A 308'